utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150129

Charter 05150129
Charter Number: 05150129
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1208 - 1214
Date Type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod Ego Hugo Brito recepi de comite Dauid fratre Regis Scocie per escarnbium de coninton cum pertinenciis Terram que fuit Gillandres Buch in Garuiach et ibidem dimidiam carucatam terre in flandres et septem acras terre propter loenig et drocion et terram quam abraham marus et eyncus tenuerunt et quietum clamaui de me et heredibus meis predicto comiti Dauid et heredibus suis totum ius et clamium quod ego vel successores mei unquam habuimus vel quod successores mei unquam habere poterint in predicta terra de coninton cum pertinenciis suis pro predictis escambiis et id iuraui et affidaui eis tenendum pro me et heredibus meis coram Willelmo Rege Scocie in manu Dauid de Lindesey tunc Justiciarii Regis Scotorum et quod quandocunque idem comes Dauid per consilium hominum suorum a me exegerit securitatem inde ei faciam in Anglia Hiis testibus Galtero olifard Dauid de Lindesey Henrico de Scocia et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter