utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150135

Charter
Charter Number: 05150135
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibvs Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus de Quency Comes Wynton et constabularius Scocie Salutem in domino Noueritis nos diuine caritatis intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et Monachis de Lundors vt tam ipsi quam eorum homines cum suis bobus equis et carris liberum Cheminagium habeant per medium Boscum nostrum de Kyndelohc si sibi viderint expedire Et per totam terram nostram ubi melius et proprius sibi visum fuerit usque ad moram de Edyn pro Bruera et per ipsam moram mediam usque ad pethariam que Monagrey pro Pethys Ac abinde ad Monasterium suum eundo et redeundo Sine impedimento vel contradiccione alicujus ballivi nostri vel heredum seu successorum nostrorum inperpetuum Nos vero et heredes nostri predictis monachis et eorum successoribus predictum Chiminagium sicut supra scriptum est contra omnes gentes et feminas inperpetuum warendizabimus et defendemus In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus Magistro W Wyscard Archidiaoono Sancti Andree tunc Cancellario Scocie A de Malearueston preposito Sancti Andree Dominis Willelmo de Holy Johanne Bekard Roberto de Saneto Andrea Malcolmo Butyler Hugone de Bevmys et Rogero de Forfar militibus Willelmo capellano nostro domino Ricardo de Redwelle clerico et Magistro Roberto medico nostro et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter