utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05150138

Charter 05150138
Charter Number: 05150138
Cartulary Title: Chartulary of the Abbey of Lindores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
WILLELMVS dei gracia Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitatibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse deo et ecclesie sancte marie et sancti andree de Lundors et abbacie quam comes David frater meus ibi fundavit et monachis ibidem Deo servientibus et servituris in liberam et puram et perpetuam elemosinam ecclesiam de Lundors cum omnibus justis pertinenciis suis et terram ad predictam ecclesiam pertinentem per rectas divisas suas in bosco et plano et totam terram ab occidentali parte rivuli descendentis de magno lacu usque in they preter insulam que vocatur Redinche Et preterea unam piscariam in they juxta predictam insulam et asiamenta ipsius insule scilicet Redinche ita eis communia ad proprios usus eorum sicut prefato comiti aut heredibus suis et molendinum de Lundors scilicet molendinum ipsius ville de Lundors cum omni secta sua et molitura Ita quod homines comitis facient omnia que pertinent ad molendinum sicut facere solebant tempore quo comes illud in manu sua habuit Si autem molendinum comitis non possit molere ipse bladum suum proprium molere faciet ad molendinum monachorum sine molitura Et si molendinum monachorum molere non possit ipsi molent ad molendinum comitis bladum suum proprium similiter sine molitura Concedo eciam eisdem monachis ecclesiam de Dunde cum omnibus pertinenciis suis et unum thoftum in burgo de Dunde liberum et quietum ab omni servicio et exaccione Et ultra moneth Fyntre per rectas divisas suas et cum omnibus justis pertinenciis suis et ecclesiam ejusdem ville de Fyntre cum omnibus pertinenciis suis Et in Garviauch Letgavel et Malinth per rectas divisas suas et cum omnibus pertinenciis suis Concedo eciam eis ecclesiam de Inverury cum capella de Munethekin et cum omnibus aliis justis pertinenciis suis et ecclesiam de Durnach et ecclesiam de Prame et ecclesiam de Radmuriel et ecclesiam de Inchemabanin et ecclesiam de Kursamuel et ecclesiam de Kelabemunt cum capellis earundem ecclesiarum et terris et decimis et oblacionibus omnimodis et omnibus justis pertinenciis suis ad proprios usus et sustentaciones eorundem monachorum et unum toftum in burgo de Inverury liberum et quietum ab omni servicio et exaccione Concedo eciam eis decimam omnium lucrorum et placitorum infra terram comitis et extra ultra moneth quam habuerit tempore quo fecit donacionem istam et decimam omnium lucrorum que ei proveniunt de lucris meis in toto regno meo et decimam omnium rerum comitis et heredum suorum ultra moneth scilicet decimacionem bladi et farine butiri et casei carnis et venacionis cibi et potus et coriorum ferarum cum mota canum captarum cere et salis uncti et sepi et omnium aliarum rerum que decimari possunt et que dabuntur vel vendentur vel ad firmam ponentur de maneriis comitis ultra moneth vel eciam que in eis expendentur preter assisos redditus denariorum quos comes habuerit tempore quo fecit hanc donacionem Ita ut prenominati monachi omnia supradicta et in terris et in ecclesiis et in omnibus aliis ad proprios vsus et sustentaciones suas habeant et teneant Concedo eciam eis curiam suam omnino liberam et dignitatem pacis et omnes alias libertates quas abbacia habere debet Quare volo et precipio ut monachi prefate abbacie de Lundors habeant et possideant omnes predictas terras tenementa et possessiones et ecclesias cum capellis et terris et decimis et omnibus aliis iustis pertinenciis suis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in stagnis et vinariis in piscariis in viis et semitis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus sine omni seruicio et consuetudine et auxilio et seculari exaccione in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita bene et in pace libere quiete plenarie integre et honorifice sicut aliquo abbacia uel domus religionis in toto regno meo melius et liberius quiecius plenius et honorificencius aliquam elemosinam tenet et possidet Ita ut nullus heredum prefati comitis fratris mei a predictis monachis quicquam nisi solas oraciones ad anime salutem exigere presumat Ita libere quiete et plenarie et honorifice sicut carta eiusdem comitis fratris mei testatur et confirmat Testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter