utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160028

Charter
Charter Number: 05160028
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus Guido Verduni salutem et stabilem in Domino pacem Quoniam sepius contingit beneficia nobilium liberalitate ad remedium animarum ipsorum monasteriis iuste et fideliter inpensa pravis perversorum hominum consiliis aufferri vel inminui idcirco tam futuris quam presentibus notifico carta presenti et ut semper ratum sit sigilli mei impressione confirmo quod pro remedio anime mee et omnium antecessorum meorum ego Guido Verduni laudavi et concessi libere bona fide et pace Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci totum territorium Scoterie quod Falco de Rehum a me in casamento tenebat Concessi quoque cetera casamenta mea que adquisierint sine ville destructione Dedi etiam eis omnem usuariam per totam terram meam in bosco et in plano ad materiandum scilicet et ad pastionem porcorum postquam alii porci aderunt et ad nutrimentum ceterorum peccorum Pedagia quoque et censum tam in foris et nundinis meis quam in transitu et in aquis de propriis rebus ipsorum dedi eis et piscationem per omnes aquas meas cum retibus et omnibus ingeniis et ad generale capitulum etiam in defensis meis Concessi etiam de retibus de Vorgiaci eis censum quem Hicmarus patruus meus eis dederat et terram de Racinosa et de Flix quam frater meus Hugo moriens eis dimiserat et stagnum Sancti Boneti et pratum iuxta illud et ibidem emi eis de nummis meis septem libratas terre Duo insuper loca ad bennas edificandas dedi eis in Sagonna unum videlicet ad populetum et alium ad conam Hec omnia laudavi et confirmavi in presentia et in manu Willelmi secundi abbatis de Maceriis in capitulo eiusdem loci Huius rei testes Johannes capellanus noster de Verduno Hicmarus de Rocha Willelmus de Archis monachus Moyses et Petrus et multi alii Postea vero in manu Wichardi abbatis quando idem abbas dedit breviarium capelle nostre de Verduno donavi prefatis monachis alium locum ad bennam edificandam ad lavatorium scilicet Illiriaci Huius rei testes sunt hii Filibertus capellanus noster de Verduno Durannus maior Moyses et Lebaudus monachi Raynaudus Aschiricus monachus Johannes conversus famulus predicti abbatis Wichardi Sciendum quoque quod census meos de retibus ubicumque in aqua mersa fuerint predicte abbatie pro XI libris pignori supposueram et postea in infirmitate mea sine ulla retentione eidem abbatie predictos census pro anima mea et antecessorum meorum ex toto devotus dedi et in perpetuum concessi Huius rei testes sunt Bernardus frater meus archidiaconus Kabilonensis Fromundus clericus Kabilonensis Filibertus capellanus noster Guido cellararius Garnerius Alamannus Huius suprascripte carte tenorem ego Symon decanus Cabilonensis et ego Filibertus archipresbiter Brissie sigillo G quondam domini Verduni inspeximus confirmatum et munitum Notum sit tam presentibus quam futuris quod G et Hugo filii domini G de Verdun laudaverunt omnes helemosinas quas avus eorum G de Verdun et pater eorum G de Verdun dominus fecerunt monachis de Maceriis sicut scriptum est in cartis eorum et sigillo patris sui confirmare preceperunt Huius suprascripte carte tenorem ego Symon decanus Cabilonensis et ego Filibertus archipresbiter Brissie sigillo Guidonis quondam domini Verduni inspeximus confirmatum et munitum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter