utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160037

Charter
Charter Number: 05160037
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1187 - 1213
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit sancte ecclesie filiis quod Regnaudus de Grandi Campo pro remedio anime sue et omnium antecessorum suorum dedit Deo et monachis Sancte Marie de Maseriis censualiter pro quinque solidis monete Divionensis in mense marcio singulis annis sibi reddendis quicquid habebat vel alius ab ipso tenebat in monte de Canibis usque ad chiminum Saviniaci qui ferit in chiminum Vergiaci excepto clausi sui edificio et viniuncula Audrici et exceptis quibusdam masuris demonstratis pro quarum appendiciis cambitiones possessoribus alibi dedit Hoc quoque hominibus suis de Saviniaco retinuit ut liceat eis inde ligna humeris suis afferre tantum ad calefaciendum se Hoc in fide sua promisit bona pace tenere et contra omnes calumpnias garentire Huius rei fideiussores sunt hi Arnulfus de Ruileto Wauterius Dorchis Henricus Amorosus unusquisque de tercio et Hugo frater ducis de toto Huius rei testes Rodulfus archidiaconus et decanus Belne Henricus de Canibis Willermus tunc abbas de Maseriis Willermus Darchis et Wichardus monachi mater ducis Hugo prepositus Ismereus de Saviniaco et multi alii Hoc donum laudavit uxor prefati Regnaudi coram his testibus Wichardo Willermo Libaudo monachis de Maseriis Henrico Amoroso Wauterio fabro Hoc quoque donum laudavit Regnaudus Aaluns casatus eius et minam avene quam ibi calumpniabatur pro arbergiria monachis concessit et aliam minam avene et unum nummum ibidem eis dedit Huius rei testes Julianus archipresbiter Belne et Humbertus presbiter de Prumael et Regnaudus de Gissi per quorum manus acta sunt et Wicardus monacus Moyses quoque et Bauduinus et Libaudus et Hugo de Sissi frater eius Hoc autem tali pacto concessit et fecit ut de predictis quinque solidis quatuor nummi censuales in vigilia vel in die Nativitatis sancte Marie singlis annis sibi reddantur Quos tamen per se vel per nuntium suum querere debet et sine lege etiam post diem recipere In Christi nomine notum sit fidelibus quod Hugo de Grandi Campo dedit Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis censualiter pro duobus solidis in mense marcio sibi reddendis mansum Ulmi in Canibis et quinque campos in bosco de monstratos et habuit inde duos equos in pitantia Huius rei testes sunt hi Radulfus archidiaconus et decanus Belne et Julianus archipresbiter per cuius manus acta sunt hec et Bauduinus et Benedictus monachi et Rainaudus et Wauterius frater eius Seguinus de Volena Ismereus de Savini Arnulfus Jardellus Odo et Frodo et Belinus et Hugo opilio et Angelerus et Stephanus de Bulli conversi et alii multi Hoc donum laudavit uxor eius et filii et filia eorum Huius rei testes sunt hi Bauduinus prior Benedictus monacus Rainaudus canonicus et Wauterius de Curbertau frater eius Hugo Lanbertus Seguinus de Volena
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter