utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160044

Charter Number: 05160044
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie et comes Alboni omnibus tam presentibus quam futuris impressione sigilli mei notifico quod anno ab Incarnatione Domini MCLXXXX iter Iherosolimam aggrediens dedi et concessi Deo et Sancte Marie de Maceriis in elemosina Odone filio meo apud Bernam laudante pro remedio anime mee et filiorum et filiarum mearum et antecessorum meorum LX solidos imperpetuum possidendos et in festo sancti Remigii singulis annis in villa que vocatur Herbergement que est ultra Argilleum recipiendos Sciendum vero quod isti nummi debent reddi monachis de Maceriis de primis nummis quos homines prefate ville in predicto termino reddunt post illos nummos qui redduntur monachis de Virgeio Huius rei testes sunt Villermus tunc abbas Cistercii Magnus cellerarius Cistercii frater Guido dictus abbas Maceriis frater Tecelinus monachus Maceriis Odo filius ducis magister Hugo notarius ducis Gotefridus Iohannes Lirosez tunc prepositus Divionis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter