utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160047

Charter Number: 05160047
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Willelmus abbas Liuncelli notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Galterius de Corbertaul anno Incarnati Verbi MCXC dedit et concessit Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis libere et sine aliqua retentione in perpetuum possidendum quicquid eis calumpniabatur scilicet apud Chaunia apud Cheneves apud Bulleium apud Les Bateyz apud Morget apud Rispens cum omnibus appendiciis suis et apud Curceles et vineam Bruilart et duos homines de Sancto Lupo cum tenementis suis quos habuit de domino Girardo de Reone Pretera si qua de calumpnia et de querela que inter se et prefatos monachos versabatur tradita erant oblivioni que ibi non essent annotata pro remedio anime sue et suorum similiter dedit Huius rei testis sum ego Willelmus tunc abbas Liuncelli qui presentem cartulam precibus iam dicti Galterii sigilli mei inpressione premunivi Sunt et alii testes Guido tunc temporis abbas de Maceriis et Albericus prior Bauduinus Tecelinus monachi Rainaldus canonicus et Seguinus fratres eiusdem Galterii Johannes de Pontico Rainaldus de Corbegneo Lebauldus Iheremie
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter