utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160049

Charter
Charter Number: 05160049
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego frater Guillelmus dictus abbas Leuncelli omnibus tam presentibus quam futuris impressione sigilli mei notifico quod Sibilla cognomine Salvagia et duo filii eius videlicet Hugo et Petrus de Sancta Maria La Blayche pro remedio animarum suarum et suorum dederunt Deo et Sancte Marie de Maceriis in perpetuum possidendum terram quam calumpniabantur sibi apud Puligneum anno ab Incarnatione Domini MCLXXXX Hac igitur decausa monachi de Maceriis concesserunt eis participationem spiritualium bonorum et predicto Hugoni et Petro fratri eius in fine sepulturam salvo [] testes sunt Albericus tunc prior de Maceriis Bauduinus mo[]bertus capellanus Sancte Marie La Blayche Petrus Reygne de Muresal et Hugo filius eius Nicholaus Odebers de Muresal Giro et plures alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter