utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160052

Charter Number: 05160052
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo dux Burgundie et Albonii comes et Odo filius eius omnibus cartam istam legentibus et audientibus salutem De controversiis et querelis que iam diu versabantur inter Stephanum de Sisse et domum de Maceriis pacem facere sollicite curavimus Congrebantur monachi quod idem Stephanus in villa de Sisse prepositum per se mittere volebat et in villa illa sine monachis iusticiam habere Iterum congrebantur quod multas questas faciebat in villa de Sisse de quibus monachi partem suam non habebant Pro bono igitur pacis concordavimus ut in villa de Sisse prepositum conmuni assensu mittant et iustitiam in eadem villa conmunem habeant et quod predictus Stephanus et filii sui in prefata villa aliqua violentiam vel questam sine consensu monachorum non faciant Pacem istam firmam tenere idem Stephanus et filii eius iuraverunt et interim predicti monachi villam non partientur Stephano et filiis suis dum istam custodire et tenere pacem vohierint Si vero memoratus Stephanus vel aliquis de filiis suis fregerit pacem istam et hoc per manum nostram emendare noluerit vel non potuerit predictam villam sine aliqua contradictione deimpces partientur monachis Et ut pax ista firma sit sigillis nostris presentem cartam muniri precepimus Huius rei testes sunt Guido abbas de Buxeria et Hunbertus prior Hugo dominus de Rocha Willermus et Bertrannus de Saudun Rainaudus de Verney Hugo de Chasol Vilanus miles Guido Franccigena Hugo prepositus de Gerge Bernardus et Tecelinus monachi de Maceriis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter