utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05160068

Charter
Charter Number: 05160068
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1195
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Ego Burno de Monte Petroso ego Herbertus de Buxeria ego Benignus de Albaripa et ego Arnaudus de Longovado abbates omnibus presentibus et futuris notum facimus quod cum querela verteretur inter abbatem et monachos de Maceriis ex parte una et priorem et fratres de Luvigniaco ex parte altera de quatuor sextariis olei quos fratres de Maceriis fratribus de Luvigniaco reddere tenebantur abbate de Maceriis asserente quod apud Belnam reddi debuerant priore et fratribus Luvigniacensibus affirmantibus quod apud Divionem tenebantur persolvi et cum inde idem fratres Luvigniacenses cartam bone memorie M quondam Lingonensis episcopi haberent quod apud Divionem reddendi erant testificantem nos tandem iussi a capitulo generali visa dicta carta dicti M quondam Lingonensis episcopi per diffinitivam sententiam fratribus de Luvigniaco dictos IIII sextarios olei apud Divionem esse reddendos adiudicavimus dicto abbate de Maceriis quod apud dictam Divionem dictos IIII sextarios olei reddet in nostra presentia promittente Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXCVII apud Cistercium tempore capituli generalis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter