utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170042

Charter Number: 05170042
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Eustach[iu]s divina permissione Elien[sis] ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu concessisse et ratas et gratas habere donationes et concessiones quas Will[elmu]s bone memorie Elien[sis] episcopus predecessor noster fecit Deo et beate Adeldrede et priori et monachis ibidem Deo servientibus videlicet de centum acris in novalibus nostris de Sum[er]esha[m] et in purpresturis de marisco scilicet apud Elm mille et quadringentas et quadraginta acras et apud Sum[er]esha[m] ducentas et quadraginta acras et quatuor acras apud Elm et quatuor acras apud Sum[er]esha[m] ad duo masagia facienda et apud Pochefeld tredecies viginti acras et in Gorefeld sexties viginti acras et in Flemesfeld sexties viginti acras cum uno masagio in mercato de Wisebech et in Leverinton decies viginti acras sicut in carta eiusdem predecessoris nostri continetur Et ut hoc ratum et stabile maneat in perpetuum id presenti carta nostra et sigilli nostri attestatione duximus roborandum Hiis testibus Ric[ardo] Elien[si] Rad[ulfo] Midelsex W[illelmo] Roffen[si] archidiaconis magistro Henr[ico] Lafaite Rad[ulfo] capellano magistro Nicolao de Derleg magistro Thom[a] de Driffeld magistro Galfrido Grim magistro Ioh[ann]e Blundo magistro Ric[ardo] de Kircheham Ioh[anne] de Templo Rad[ulfo] de Pinu et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter