utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170170

Charter Number: 05170170
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Elien[sis] episcopus salutem in Domino Predecessorum nostrorum vestigiis inherentes qui pretextu religionis et conversationis honeste quam in congregatione dilectorum filiorum canonicorum de Bernewell certis comprobaverunt iudiciis predictam domum spiritualis amoris privilegio dilexerunt ea que ipsis canonicis a predictis predecessoribus nostris sunt pia caritate concessa et eorundem litteris confirmata nos eisdem presentibus litteris confirmamus ac in specie ecclesiam sancti Botulphi de Cantebr Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus magistro Iohanne de Cadon magistro Ioh[ann]e de Bec officiali archidiaconi Elien[sis] magistro Ernulpho persona de Stratham magistro Edmundo de Massingeh magistro Alexandro de sancto Edmundo Rob[er]to de Becles persona de Berton Samsone clerico domino Will[el]mo de Franchevill Math[e]o Cristiano Thoma de Stagno Philippo de Pavill Stephano de Glameford Will[el]mo Passell Radulpho de Bereford Hugon[e] de Bernewell et aliis Acta apud Ditton anno Domini MCCXXIX nono kal Novembr feria iiii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter