utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170173

Charter Number: 05170173
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia episcopus Elien[sis] salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos vicariam ecclesie de Brun[n]e que ad canonicos de Bernewelle ex antiquo tempore pertinere dinoscitur taxavimus hoc modo videlicet quod vicarius ecclesie predicte quicumque pro tempore fuerit percipiet omnia que ad altalagium pertinent scilicet omnes obventiones et oblationes simul cum uno mesuagio quod dicti canonici ei assignaverunt de crofta que fuit Will[elm]i mareschalli in eadem villa de Brun[n]e iuxta cimiterium ecclesie exceptis agnis et feno et decimis molendinorum et redditu et terra ecclesie et exceptis decimis provenientibus de curia dictorum canonicorum et de nutrimentis et omni exitu omnium et animalium eorum in eadem villa habendam et tenendam quiete et integre ut predictum est toto tempore vite sue solvendo inde eis per annum unam marcam argenti ad duos terminos scilicet ad Pascha dimidiam marcam et ad festum sancti Mich[ael]is dimidiam marcam Idem vero vicarius honeste et fideliter in eadem ecclesia in propria persona ministrabit et de omnibus sinodalibus et consuetudinibus ordinariis pro ipsa ecclesia respondebit et libros et ornamenta ecclesiastica in eadem sumptibus suis propriis sufficienter providebit et sustentabit et hoc se fideliter observaturum inspectis sacrosanctis evangeliis iurabit Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter