utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170177

Charter Number: 05170177
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hug[o] Dei gratia Elyen[sis] episcopus salutem in Domino Cartas bone memorie Eustachii quondam episcopi Elyen[sis] predecessoris nostri de ecclesia de Horningesheya salva vicaria item de ecclesia sancti Petri de Cantebrig extra portam tenendis et habendis in proprios usus cum pertinenciis suis item de duabus navibus ad colligendum roscum et alia necessaria ad comburendum per totum mariscum nostrum sine impedimento item de libera cantaria cum sepultura ubi voluerint et elegerint hospitali sancti Ioh[ann]is de Cantebrig et fratribus eiusdem domus factas ab eodem adiectis aliorum concessionibus dictum hospitale et fratribus contingentibus inspeximus Nos autem factum ipsius E[ustachii] predecessoris nostri ratum et gratum habentes dictas ecclesias et alia prout in cartis eiusdem et aliorum plenius continetur divine pietatis intuitu prenominatis hospitali et fratribus concessimus et hac carta nostra confirmavimus In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli nostri appositione confirmatam eis duximus conferendam Hiis testibus magistro Rob[ert]o de Iwardeby magistro Ric[ard]o de Kyrkeham magistris Alex[andro] et Will[elm]o de sancto Eadmundo magistro Ioh[ann]e de Foxton magistro Steph[an]o de Heydon Philipp[o] de Pavelly Sampsone de sancto Eadmundo Ioh[ann]e de Templo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter