utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170184

Charter Number: 05170184
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Inspeximus cartam domini Henr[ici] regis Anglie primi et cartas nobilium virorum W[illelmi] comitis Warr primi et Balduyni de Roseya in quibus continetur inter cetera que prior et monachi de Castelacra habeant a fundatoribus suis predictos nobiles eis dedisse in Enhale que est in episcopatu nostro octo solidatas terre et decimam de toto dominio Balduini de Rosey tam minores quam maiores Nos igitur ratam et gratam habentes eorundem nobilium piam collationem eisdem monachis factam eam eis concedimus et presenti carta nostra confirmamus Ita quod ea imperpetuum habeant et possideant sicut temporibus nostris et predecessorum nostrorum possederunt In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Valete in Domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter