utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170186

Charter Number: 05170186
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Elyen[sis] episcopus senescallis et quibuscumque aliis balivis suis sedentibus in scaccario suo Eliens[i] salutem in Domino Sciatis quod concessimus monialibus de Chatriz triginta et sex solidos sterlingorum annuatim percipiendos ad quatuor terminos usuales scaccarii nostri Elyens[is] imperpetuum videlicet ad quemlibet terminum novem solidos equaliter De quibus triginta et sex solidis receperunt viginti solidos a tempore bone memorie Galfridi Rydel quondam episcopi Elien[sis] et nos sexdecim solidos eis concessimus pro molendino suo de Tryppelowe aquatico quod nobis dederunt et quietum clamaverunt Unde vobis mandamus quod cum dicte moniales vel earum nuncius ad vos venerint pro dictis denariis infra quartum diem cuiuslibet quatuor terminorum novem solidos eis liberari faciatis sine dilatione In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Vale
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter