utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170193

Charter Number: 05170193
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Elyen[sis] episcopus salutem in Domino Noveritis nos dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris priori et conventui nostro novies viginti acras terre cum pertinenciis in nova purprestura more de Wysebech facta tempore bone memorie Galfr[idi] de Burgo predecessoris nostri sitas inter terram quam dedimus domino Steph[ano] de Segrave ex parte australi versus Wysebech et aliam terram quam eisdem monachis dedimus in parte occidentali versus Thorn cum omnibus libertatibus in dravis mariscis cum aliis aisiamentis Ita quod eas dare teneantur domino Steph[an]o de Segrave cum omnibus predictis libertatibus et aisiamentis pro homagio et servitio suo et pro dimidia marca solvenda annuatim pitancerie de Ely Preterea dedimus eisdem priori et conventui et hac presenti carta nostra confirmavimus dimidiam marcatam redditus quam dominus S[tephanus] de Segrave debuit nobis de novies viginti acris terre quas ei dedimus in eadem purprestura percipiendam annuatim per manum pitantiarii de Ely ad duos terminos videlicet ad Pascha quadraginta denarios et ad festum sancti Michael[is] quadraginta denarios In huius autem rei testimonium et securitatem presentem cartam fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri Hiis testibus magistro Ioh[ann]e de Cadomo magistro Eadm[un]do de Massingha[m] magistro Alex[andro] de sancto Eadm[undo] Math[e]o Cristiano Thom[a] de Stagno Rob[er]to de Becles Rob[er]to de Hecha[m] Nich[ola]o de Hopetun Ioh[ann]e de Pikenham Will[elm]o de Foxton Ioh[ann]e et Walt[er]o cocis Sansone clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter