utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170194

Charter Number: 05170194
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris Hugo Dei gratia Elyensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilectis filiis nostris monachis Elyensibus in puram et perpetuam elemosinam in auxilium sustentacionis anniversarii nostri annuatim tenendi unam marcam argenti singulis annis percipiendam ad duos terminos anni scilicet ad Pascha dimidiam marcam et ad festum sancti Michael[is] dimidiam marcam de trecentis acris terre iacentibus in nova purprestura de Wysebech iuxta terram prioris et conventus Elyens[ium] quas consensu et voluntate nostri capituli de Ely domino Steph[an]o de Segrave et heredibus suis contulimus Preterea eisdem monachis dedimus et hac eadem carta nostra confirmavimus homagium dicti Steph[an]i et heredum suorum de medietate tocius terre dictarum trecentarum acrarum scilicet de illa medietate que iacet inmediate iuxta terram eorundem monachorum reservato nobis et successoribus nostris solummodo homagio dicti Steph[an]i et heredum suorum de alia medietate Et ut hec nostra concessio donatio et carte nostre confirmatio futuris temporibus rata et inconcussa prenominatis monachis permaneat presens scriptum sigilli nostri impressione roboravimus Hiis testibus magistro Arnulfo magistro Ioh[ann]e de Cadamo magistro Edmundo de Massingham magistro Alexandro de sancto Edmundo Rob[er]to de Becles Will[elm]o de Francheville Math[e]o Cristiano Philippo de Insula Garino de Saham Samsone de sancto Edmundo Rob[er]to portario Ioh[ann]e de Horsauhe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter