utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170201

Charter Number: 05170201
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris Hugo Dei gratia episcopus Elyens[is] salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse dilectis filiis nostris Rad[ulf]o priori et conventui de Ely homagium et servitium viginti solidorum de Nich[ola]o de Tylneya et Walt[er]o filio eius quod nobis fecerunt pro centum acris in marisco de Elm et homagium et servitium quatuor solidorum de Will[elm]o le Buteller quod nobis fecit pro sexaginta acris in eodem marisco et homagium et servitium duorum solidorum de Amiotto quod nobis fecit pro sexaginta acris in eodem marisco et in marisco de Merchford et homagium et servitium xii denariorum de Hugone de Cam[er]a quod nobis fecit pro xx et iiii acris et una tufta iuxta Boldhithe in villa de Norwold quas Galfr[idu]s filius Aylm[er]i aliquando tenuit ita quod predictus Hugo habeat liberam faldam suam cum quatuor viginti ovibus in dicta villa de Norwold Et de istis omnibus prenominatis habeant dicti prior et conventus homagium et servitium prenominatum cum eschetis et releviis cum acciderint et omnibus aliis pertinentiis que ad dominium pertinere poterunt Et pro hac concessione donatione quietum clamant dicti prior et conventus dominum Rob[er]tum de Insula et heredes suos imperpetuum de duabus marcis quas eis annuatim reddere consuevit Et in huius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus Walt[er]o de Ely Philippo de Insula Will[elmo] Rusten tunc senescallo militibus Math[eo] Cristiano Walt[er]o de Chevetu Walt[er]o de Meleford Salmon[e] aurifabro Will[elm]o et Nich[ola]o filiis Elye clerici et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter