utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170202

Charter Number: 05170202
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1251
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[ugo] Dei gratia Elyens[is] episcopus omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris salutem et benedictionem Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra imperpetuum confirmasse dilectis filiis nostris priori et conventui de Ely totum messuagium illud quod fuit Henrici Muschet in villa de Ely cum edificiis redditibus et omnibus aliis ad dictum mesuagium pertinentibus Quod quidem mesuagium iacet iuxta mesuagium quod fuit Radulfi de Brucheham tenendum et habendum de nobis et successoribus nostris imperpetuum pro duodecim solidis et pro duobus solidis qui prius debebantur nobis de eodem mesuagio ad quatuor terminos anni usuales solvendis scilicet in quolibet termino tres solidos et sex denarios pro omni servitio et exactione Et ut hec nostra donatio concessio et presentis carte nostre confirmatio prenominatis filiis nostris priori et conventui firmum robur imperpetuum obtineat presens scriptum sigillo nostro dignum duximus confirmandum Hiis testibus magistro Ric[ardo] de Kirham magistro Ioh[ann]e de Wlpit magistro Rog[er]o le Butell Philippo de Pavely Philippo de Insula Walt[er]o de Ely Math[e]o Cristien Thom[a] de Batesford Galfri[id]o de Cheventon Walt[er]o de Meleford Will[elm]o filio Elye clerici Nich[ola]o fratre suo Salomone aurifabro Rob[er]to de Hecham Nich[ola]o clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter