utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170212

Charter Number: 05170212
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H[ugo] Dei gratia Elyens[is] episcopus salutem sempiternam in Domino Ad notitiam vestram volumus pervenire nos R[adulfi] prioris et conventus Elyen[sium] accedente consensu super statu duorum hospitalium existentium in villa de Ely scilicet sancti Ioh[ann]is et sancte Marie Magdalene quia alterum ipsorum superabundare cognovimus taliter ordinasse quod dictum hospitale sancti Ioh[ann]is predicto hospitali sancte Marie Magdalene uniatur et cum omnibus suis pertinentiis et iuribus eidem acrescat Ita quod de cetero non duo dicantur sed unum Capellani autem et fratres hospitalis predicti sub regulari observatione viventes in communi refectorio comedant et in communi dormitorio dormiant et clausa de panno sibi convenienti deferant indumenta tredecim tam capellanorum quam fratrum numerum nullatenus excedentes Statuimus autem ut predicti capellani et fratres ibidem in fraternitate suscepti sacriste Elyensi qui pro tempore fuerit tanquam vicario nostro in hiis que ad statum et utilitatem hospitalis pertinent debeant obedire Ordinantes etiam ut idem sacrista tam per se quam per servientes suos ad hoc deputatos curam diligentem adhibeat quod redditus et proventus eiusdem hospitalis tam in usus fratrum quam in usus pauperum ibidem confluentium fideliter dispensentur nichil tamen sibi retinendo de rebus hospitalis predicti Capellanorum autem et fratrum loci eiusdem susceptio ad nos et successores nostros tanquam principales et ad sacristam tanquam nostrum vicarium pertineat et remotio eorundem Statuimus etiam quod de rebus immobilibus eiusdem hospitalis nichil alienari valeat sine nostro consilio et sacriste Volumus etiam quod capellani predicti hospitalis iuramenti vinculo astringantur quod parrochianorum oblationes in die natalis Domini Pasce assumptionis beate Marie sancti Petri et purificationis beate Marie non admittant nec confessiones parrochianorum nisi per licentiam sacriste audiant nec procurent per se vel per alios quod aliquis leget aliquid hospitali predicto antequam matrici ecclesie reliquerit id quod sibi de iure debetur Si quis autem predictorum capellanorum vel fratrum aliquid commiserit quod absit ratione cuius penam debeat sustinere excepta expulsione ad sacristam volumus pertinere Corpora autem pauperum in dicto hospitali defunctorum ad matricem ecclesiam deferantur et ibi sepeliantur Corpora autem capellanorum et fratrum sepeliantur in cimiterio eiusdem hospitalis Capella vero beati Ioh[ann]is Baptiste de Ely sacriste predicti dispositioni et custodie relinquatur Ut autem hec ordinatio nostra firma sit et stabilis sigillum nostrum una cum sigillo conventus Elyens[is] presenti scripto apposuimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter