utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170219

Charter Number: 05170219
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1249
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo domino H[enrico] Dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hib[er]n[ie] duci Norm[annie] Aquit[anie] et comiti And[egavie] H[ugo] eiusdem permissione Elyen[sis] ecclesie minister humilis salutem et tam devotam quam debitam ut domino cum honore reverentiam Noverit serenitas vestra Rog[er]u[m] clericum de Stanton in sententia excommunicationis per quadraginta dies et amplius perdurasse claves ecclesie pertinaciter contempnendo Ideoque dominationi vestre sanctissime supplicamus quatinus quod vestrum est in hac parte pro Deo et honore ecclesie exequi velitis In cuius rei testimonium has litteras nostras celsitudini vestre mittimus patentes Valeat excellentia vestra in Domino per tempora longiora Dat apud Sum[er]esh die beatorum apostolorum Petri et Pauli anno gratie mccxl nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter