utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170232

Charter Number: 05170232
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1240 - 1251
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[ugo] Dei gratia Elye[nsis] episcopus et eiusdem loci omnis conventus [] Noverint universi ad quos presens scriptum pervenerint quod cum nos cum gravibus expensis dirationaverimus manerium de Norewold contra Rob[ertum] de I[n]sula solummodo ei cccc m argenti preter alias graves expensas in prosecutione placiti factas assignavimus lxii solidos de consilio et [] conventus nostri de redditu nostro de Norwold ad sustentationem cuiusdam capellani qui celebrabit in ecclesia de Norwald ad altare sancte Edeldrede pro anima nostra et benefactorum nostrorum et pro animabus monachorum Eliensiu[m] scilicet de Andrea de Ripa xxxii solidos [de molendino suo] de Ioh[ann]e de Hoga x solidos de molendino de Wite dun xx solidos salvis consuetudinibus quas homines de W[blot]dne facere consueverunt episcopis ita quod persona [qui] pro tempore fuerit recipiat illos lxii solidos de predictis hominibus terminis quibus eos solvere consueverunt et quilibet persona qui pro tempore fuerit iurabit quod bona fide faciet servitium fieri et de eis predictum capellanum sustentabit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter