utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170233

Charter Number: 05170233
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Hugo permissione divina Elyens[is] ecclesie minister humilis salutem in Domino Quoniam omnes ut ait apostolus stabimus ante tribunal domini nostri Ihesu Cristi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme operibus misericordie prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod eum fructu multiplicato Domino concedente recolligere possimus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benediccionibus de benediccionibus et metet vitam eternam Cum igitur inter opera karitatis elemosinarum largitio non immerito debeat computari universitatem vestram in Domino commonemus quatinus de bonis vobis a Deo collatis ad sustentacionem pauperum ad domum novi hospitalis de Ofspreng causa hospitalitatis divertentium aliqua caritatis subsidia misericorditer erogetis Ut per hec et alia bona que feceritis eterna possitis gaudia pertineri nos autem de Dei misericordia beate virginis et omnium sanctorum meritis confidentes hiis qui ad sustentacionem dictorum pauperum pias duxerint elemosinas conferendas si de peccatis suis contriti fuerint et confessi quindecim dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus Nolumus autem quod per has litteras nostras predicator aliquis admittatur sed illa sufficiat predicatio que presentibus litteris continetur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter