utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170261

Charter Number: 05170261
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Hugo Dei gratia Eliens[is] ecclesie episcopus salutem in Domino sempiternam Ut hostis antiqui malignis insultibus occuramus qui nobis sedet in insidiis incessanter expedit universis et singulis ut insistamus operibus pietatis per que facilius eterna possimus gaudia promereri Et quoniam multa sunt virtutum opera et diversa inter alia precipuum esse dinoscitur ipsius ligni cum summa devotione intendere venerationi cuius sumus commercio ad paradisi delicias ab infimis evocati Attendentes igitur ecclesiam beati Petri Westm[onasterii] tum ob honorem memorati ligni dominice crucis cuius magnam partem in eadem collocari vidimus et gavisi sumus tum ob reverentiam gloriosi regis Edwardi et aliorum plurimorum sanctorum quorum reliquie in ipsa continentur ecclesia dignis venerationum obsequiis honorandorum auctoritate beati Petri apostolorum principis et nostra omnibus ad dictam ecclesiam ob reverentiam venerande crucis et beati Petri et gloriosi regis Edwardi et dictarum reliquiarum cum suis elemosinis vel devotis orationum obsequiis confluentibus quotienscumque ad eandem confluxerint de iniuncta penitentia viginti dies relaxamus et eos in omnibus beneficiis que fient in ecclesia Elyens[i] tam in vita quam in morte participes fieri concedimus Et ut hec nostre concessionis gratia futuris temporibus valitura ad notitiam posterorum perveniat presens scriptum sigilli nostri inpressione dignum duximus roborandum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter