utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05170262

Charter Number: 05170262
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1229 - 1254
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Elyen[sis] episcopus salutem in Domino Noveritis nos recepisse homagium Will[elm]i de Be de Tyd liberi hominis nostri et ei et omnibus heredibus suis de corpore suo procreatis vel procreandis omnes libertates concessisse quibus utuntur et hucusque usi sunt liberi homines nostri in terris que sunt de libertate Elyen[sis] ecclesie et quod ipse et heredes sui de corpore suo procreati vel procreandi gaudeant omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quibus gaudent alii homines nostri in toto regno Angl[ie] sive de vendendo sive de emendo et omnibus aliis libertatibus que continentur in cartis ecclesie nostre Elyen[sis] a regibus Angl[ie] concessis Volumus eciam et concedimus quod idem Will[elmu]s et heredes sui de corpore suo procreati vel procreandi omnimodam habeant libertatem et quieti sint de nobis et successoribus nostris pro una libra cimini annuatim solvenda altari sancte Etheldrede in Ely in festo eiusdem virginis in estate pro omni servicio secta curie consuetudine et exactione ita quod nec nos nec successores nostri aliquid aliud de predicto Will[elm]o vel heredibus suis de corpore suo procreatis vel procreandis exigere poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Hiis testibus dominis Egidio de Wachesham Steph[an]o de Marisco et Elya de Fittun Osberto de Longo Campo Ioh[ann]e de Litlebir Ingeramo de Thyd Ric[ard]o filio Ad[e] de Neutun Barth[olome]o filio Ric[ard]i Ioh[ann]e Warini Will[elm]o de Stabulo Ric[ard]o filio Will[elm]i Rob[er]to Cristien Will[elm]o Iustise constabulario de Wysebech Ioh[ann]e de Ely clerico castri Ioh[ann]e de Marisco et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter