utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180005

Charter Number: 05180005
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1216
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
W Dei gratia Coventr ecclesie minister humilis omnibus Cristi fidelibus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos cartam Roberti filii Henrici super donatione terrarum ecclesiarum molendinorum quam fecit canonicis de Burescoh cartam etiam confirmationis G bone memorie predecessoris nostri Coventr episcopi inspexisse et inspectas approbasse Unde cum loca religiosa in diocesi nostra constituta paterno affectu fovere et promovere teneamur predictis canonicis ecclesias de Ormeschirche et de Huton et de Flixton cum omnibus pertinentiis suis et cum terris et molendinis et omnibus rebus eis a predicto Roberto concessis sicut in carta sua continetur concedimus et presentium auctoritate confirmamus salvis nobis et successoribus nostris in omnibus iure episcopali et parochiali His testibus H abbate Cestr magistro Iohanne Blundo officiali nostro magistro Nicholao de Weston magistro Alano de Tawell Roberto de Beyton Alexandro de Swereford Willelmo de Heffeud Radulpho clerico Adam clerico et multis aliis Dat iiii nonas Septembris apud Werint per manum magistri Roberti de Sandon pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter