utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180016

Charter Number: 05180016
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1215 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia Conventr ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Cartam bone memorie Ricardi predecessoris nostri quondam Conventr episcopi super concessione et appropriatione ecclesie de Neston cum omnibus pertinentiis suis facta dilectis in Cristo filiis abbati et conventui sancte Werburge de Cestr inspeximus et concessionem ipsius gratam et ratam habentes eam presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmamus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Hiis testibus magistro Iohanne Blundo magistro Nicholao de Weston magistro Willelmo de Manecestr Henrico de Sancto Botulfo Iohanne de Ginoes Willelmo de Hatfeld et Radulpho clericis Dat apud Lichisfel per manum magistri Roberti de Sandon vi kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter