utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180023

Charter Number: 05180023
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint W divina miseratione Coventr episcopus eternam in Domino salutem Attendentes honestatem et religionem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et canonicorum de Derl divine pietatis intuitu concedimus et hac presenti carta nostra confirmavimus capellam de Osmundeston cum omnibus ad eandem pertinentibus ad pauperum et hospitalitatis sustentationem eisdem in proprios usus possidendam salvo Willelmo Gerum clerico iure suo quoad vixerit quod habet in eadem salva etiam una marca sue matrici ecclesie sancti Petri in Derb annuatim ad eandem solvenda et nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali Licitum autem sit predictis abbati et canonicis dicto Willelmo Gorumi clerico decedente auctoritate nostra predicte capelle cum omnibus pertinentiis suis ingredi possessionem Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter