utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180074

Charter Number: 05180074
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander permissione divina Covintrensis ecclesie minister humilis salutem in eo qui est salus omnium Ex officio nobis commisso loca religiosa paterna pietate fovere tenemur et promovere et eis uberius providere quos in Dei servitio vigilantiores noverimus ut dum eis in temporalibus providetur uberius et libentius divinis vacent obsequiis Hinc est quod predecessorum nostrorum vestigiis inherentes terras redditus molendina cum omnibus rebus aliis iuste priori et canonicis sancti Nicholai de Burcgstede collatis et conferendis et ecclesias de Huton et de Ormiskirke eisdem in usus proprios habendas et ius quod habent tam a patronis quam predecessoribus nostris in ecclesia de Flixton cum omnibus pertinentiis suis predictis priori et canonicis concessum confirmamus salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali et salvo clericis qui eas possident iure quod habent quoad vixerint Unde ut hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur optineant eas presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine roboravimus Testibus magistro Ricardo de Glouvernia domino W decano de Lichef domino R de Maidenstan archidiacono Cestr magistro Alexandro de Hals domino K abbate de Stanlawe A priore de Norton domino T officiali Cestr et H de Pampeden et G de London canonicis de Lichefeldia et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter