utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180078

Charter Number: 05180078
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus Alex permissione divina Coventr et Lich ecclesie minister humilis salutem in eo qui est salus omnium Noveritis nos divine caritatis intuitu priori et canonicis sancti Nicholai de Burscogh ecclesiam de Huyton cum pertinentiis inter Rybbyll et Mercey in usus proprios concessisse et confirmasse ob paupertatem eorum revelandam et religionem sustentandam salvo iure Ricardi filii Roberti quondam persone de Walton rectoris dicte ecclesie de Huyton quoad vixerit et reservatis nobis et successoribus nostris ordinatione vicarie et iure pontificali et parochiali Ut igitur hec nostra donatio perpetue firmitatis robur optineat imperpetuum presentem cartam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri munimine roboramus Hiis testibus magistro Ricardo de Glowern tunc officiali magistro Roberto de Sardelowia magistro Ricardo de Staneby magistro Symone de Perdrit domino Edmundo persona de Weston domino Thoma officiali Cestr magistro Alexandro Ricardo de Stand et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter