utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180082

Charter Number: 05180082
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Alexander miseratione divina Conventr et Lich ecclesiarum minister humilis eternam in Domino salutem Cum nostris temporibus ad tantam devenerit egestatem subventrix illa domus egentium sancte Marie de Burthon quod gravibus debitis onerata fere videretur omnino collapsa nos eidem pio compatientes affectu paternaque curantes prout nostrum condecet officium eidem sollicitudine providere medietatem omnium decimarum garbarum ecclesie de Bromleg Abbatis que de suo consistit patronatu monachorum eiusdem Deo servientium propriis usibus deputavimus perpetuo possidendam et eisdem auctoritate pontificali duximus confirmandam salva competenti vicaria per nos in eadem ecclesia taxanda ad quam quidem cum vacaverit nobis et successoribus nostris vicarium ydoneum successive presentabunt Iidem etiam monachi de dicta portione sibi concessa et a nobis confirmata omnia onera tam episcopalia quam archidiaconalia perpetuo sustinebunt Hanc autem gratiam eisdem monachis concessimus salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et parrochiali salva etiam Conventr et Lich ecclesiarum auctoritate Ut autem hec nostra concessio et confirmatio futuris temporibus maneat inconcussa nos eam sigilli nostri munimine et presentis scripti patrocinio fecimus communiri Hiis testibus magistro R de Maydenestan decano Hereford magistro Waltero archidiacono Stafford domino Alexandro thesaurario sancti Pauli Lond magistris Alexandro de Hales archidiacono Conventr Radulpho subdecano Lich Gervasio Lond Alexandro Blundo canonicis Lich et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter