utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180096

Charter Number: 05180096
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1224 - 1238
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est ordinatio facta auctoritate reverendi patris in Cristo Alexandri Conventr et Lych episcopi inter abbatem de la Dale patronum et rectorem ecclesie de Kyrkehalum et eiusdem loci conventum et Henricum vicarium predicte ecclesie de Kyrkehalum ex una parte et Hugonem de Stretleg et Matildam uxorem eius ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus de la Dale et Henricus vicarius ecclesie de Kyrkehalum concesserunt dictis Hugoni et Matilde quod habeant capellam infra septa domus sue de Maperleya in qua celebrentur divina cum ibi presentes fuerint vel eorum alter per capellanum sumptibus eorum sustentandum qui quidem capellanus qui ibi pro tempore ministrabit fidelitatem faciet vicario ecclesie predicte qui pro tempore fuerit quod omnes obventiones altaris quas ipse recipiet manifeste vel privatim fideliter solvet vicario ecclesie supradicte et quod dictam ecclesiam pro viribus indempnem per omnia conservabit idemque iurabunt predictus Hugo et uxor sua solempnibus tamen diebus principalibus non celebrabuntur ibi divina set venient ad matricem ecclesiam nisi forte egritudine gravi vel alia causa urgente fuerint prepediti ita quod idem capellanus nec in legatis recipiendis nec in aliis aliquatenus erit dampnosus ecclesie sepedicte nec poterit idem capellanus alios ecclesie predicte parochianos preter familiam dicti Hugonis et Matilde ad audiendum divina recipere nisi de assensu dicti vicarii vel successoris eiusdem qui pro tempore fuerit Hanc autem gratiam non tenebuntur dictus abbas et conventus et vicarius ecclesie predicte vel eius successor heredibus eorum facere set ipsis tantum et eorum alterutri qui alteri supervixerit In cuius rei testimonium presenti scripto alternatim per modum cirografphi diviso dominus Coventr et Lych episcopus sigillum suum cum sigillo predictorum abbatis et conventus et sigillis dictorum Henrici vicarii et Hugonis de Stretleg fecit apponi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter