utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180100

Charter Number: 05180100
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1224 - 1238
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Alex [] Ex officio nobis iniuncto tenemur loca religiosa paterna miseratione promovere et illis libentius benefacere quos in Dei servitio noverimus vigilantiores Attendentes igitur dilectorum in Cristo filiorum abbatis et canonicorum de Derl honestatem ac devotionem inspectis auctenticis eorundem instrumentis que habent super ii marcis annuis eis de ecclesia de Uttok debitis quas recipiunt nomine pensionis ac ii marcis annuis et dimidia de ecclesia de Brailisford a rectore ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit percipiendis sicut in memoratis instrumentis predecessorum nostrorum H de Nunant et Galfridi episcoporum penes dictos abbatem et canonicos residentibus plenius ut inspeximus continetur nos dictas collationes et confirmationes dictorum predecessorum nostrorum eisdem factas ratas habentes eas auctoritate pontificali confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter