utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180101

Charter Number: 05180101
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1238
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Alex [] Noverit universitas vestra nos inspexisse scripta autentica venerabilium predecessorum nostrorum Coventr et Lich episcoporum Hugonis Galfridi et W bone memorie in quibus continetur quod singuli eorum pro suis temporibus abbatis et canonicorum ecclesie de Derl merita contemplantes dignos eosdem favore et gratia censuerunt unde ad eorum sustentationem pauperum et hospitum ibidem suscipiendorum quasdam ecclesias sue diocesis de verorum patronorum consensu eisdem contulerunt Nos vero prefatorum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes eorum facta volentes esse perpetua que merito novimus approbanda concessiones eorum et collationes predictis canonicis de Derl factas in ecclesiis cum earum omnibus pertinentiis et ecclesiasticis beneficiis episcopali auctoritate et sigilli nostri impressione duximus confirmandas et corroborandas quarum videlicet ecclesiarum nomina singularum vocabulis decrevimus exprimenda scilicet ecclesiam de Bollisovere ecclesiam de Cruch ecclesiam de Pentriz ecclesiam de Winnefeld ecclesiam de Scardeclif ecclesias sancti Petri et sancti Michaelis in Derb Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter