utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180115

Charter Number: 05180115
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1224
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Reverentissimo domino suo H Dei gratia regi Anglie domino Hybern duci Normann et Aquitan comiti Andegav devotus et fidelis suus A divina permissione Coventren ecclesie minister humilis salutem et debite devotionis obsequia Noverit excellentia vestra quod cum essemus apud Coventr dictum est nobis quod Fulkasius de Breaut moratur per tria miliaria ultra Cestr quo audito nos cum venerabili fratre nostro Exon episcopo sollempniter eum cum omnibus fautoribus suis et complicibus et eius favore vos fictius iuvantibus pulsatis campanis et candelis accensis excommunicavimus Quoniam autem ad partes illas tendimus proponimus cum ipso habere colloquium de honore et utilitate vestra per Dei gratiam nisi propositum nostrum per mandatum vestrum mutaveritis diligentissima circumspectione adhibita tractaturi quia vero non solum armis sed etiam blanditiis turbationes et seditiones sedere oportet Dominationi vestre bona fide consulimus quod Leulino scribatis amicabiliter eum rogantes et artius inhibentes ne dictum turbatorem in terra sua receptat Nos autem si clementie vestre placuerit bene procurabimus qualiter ad ipsum mandatum vestrum competenter perveniat Credimus autem firmiter et speramus quod non oportebit malitiam dicti Falkasii in partibus istis timeri dummodo de precepto vestro sint contra ipsum ballivi vestri omnes premuniti Super hiis igitur et aliis que de vestre fuerint beneplacito voluntatis nobis si placet rescribatis quidem affectuose procurabimus quod nobis duxeritis iniungendum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter