utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180133

Charter Number: 05180133
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1231 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam visuris vel audituris Alex Dei gratia Coventr et Lichefeld episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu confirmasse tanquam ius suum commune ecclesie Lichefeld totam ecclesiam de Bauecwell cum capellis et omnibus pertinentiis suis possessionibus et tenementis et etiam ecclesiam de Hope cum capella de Tideswell et aliis pertinentiis suis plene et integre in liberam puram et perpetuam elemosinam perpetuo possidendas Volumus autem quod predicte ecclesie inmunes sint inperpetuum ab omni exactione iure et consuetudine archidiaconali Preterea confirmamus commune predicte ecclesie nostre Lichefeld ecclesias de Kanoco et de Ruggel et de Erleeg et decem solidos de ecclesia de Seneston et decem libras quas ex ordinatione nostra annuatim percipiunt de ecclesia de Dunneschirch Et ut de hac confirmatione nostra plenius in posterum constare possit eam sigilli nostri auctoritate confirmavimus Hiis testibus magistro Willelmo de Manecestr tunc decano Lichefeld domino Ricardo de Staveneby tunc thesaurario Lichefeld magistro Ricardo de Glovernia tunc archidiacono Coventr magistro Willelmo de Luceby archidiacono Derbeyie domino Willelmo de Hedfeld magistro Roberto de Chebeseye domino Roberto capellano domino Hugone capellano magistro Ricardo de Halton canonico Lichefeld magistris Radulpho de Lacoc Alexandro Blundo Symone Perdrit Thome de Luda clericis domini Coventren et Lychef fratre Radulpho elemosinario Waltero de Halton Willelmo Frensus et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter