utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180155

Charter Number: 05180155
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alexander miseratione divina Coventr ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum dilectus in Cristo filius Galfridus decanus de Whall vicariam quam habuit in ecclesia de Rach in manibus nostris libere resignasset nos eam cum personatu eiusdem ecclesie consolidantes totam ecclesiam memoratam a bone memorie W predecessore nostro dilectis in Cristo filiis abbati et conventui de Stanl in proprios usus collatam eisdem caritatis intuitu duximus concedendam salvis nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali et ordinatione vicarie in eadem ecclesia secundum tenorem instrumentorum a nobis et memorato predecessore nostro super ecclesia prenominata confectorum Et ut hec nostra concessio rata et stabilis imperpetuum perseveret eam presenti scripto et sigilli nostri munimine roboravimus Hiis testibus magistro Radulpho archidiacono Cestr magistro R de Glovernia magistro Willelmo de Staveneby Ricardo de Staveneby Thoma thesaurario Lich Gervasio de Lond et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter