utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180171

Charter Number: 05180171
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alexander Dei gratia Coventr et Lich episcopus salutem in Domino Cum dilecti in Cristo filii prior et conventus de Tuttesbir de voluntate W vicarii dilectum in Cristum filium R de Scropton capellanum ad vicariam ecclesie de Merston presentaverint duos solidos annuos de eadem vicaria in vita eiusdem W pensionis nomine percepturum nos eidem presentationi grato concurrentes assensu eam sicut est iusta et canonica auctoritate pontificali confirmamus salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali salva etiam Coventr et Lich ecclesiarum auctoritate Dat apud Sallowe ix kalendas Iulii pontificatus nostri anno decimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter