utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180174

Charter Number: 05180174
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1224 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alex Dei gratia Conventr et Lichesf episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos attendentes honestatem et religionem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus de Well iuxta concessiones predecessorum nostrorum contulisse et concessisse eis ecclesiam de Ettewell cum pertinentiis salva R clerico et ei canonice substituendis eiusdem ecclesie vicaria quam de assensu memoratorum abbatis et conventus taliter ordinavimus videlicet quod vicarius qui pro tempore fuerit omnes obventiones altaris percipiet et decimas feni et totam terram que est de Dominico ecclesie predicte cum prato ad eandem spectante et mesuagium et quandem partem gardini quod fuit Henrici quondam ecclesie eiusdem rectoris secundum quod provisum fuit per clericos nostros R archidiaconum Cestr et magistros W de Stal vesb et R Glouc quos ad hoc specialiter destinavimus Et preterea percipiet idem vicarius singulis annis duas marcas ab eisdem abbate et conventu solvendas eidem duobus terminis anni unam videlicet marcam ad festum sancti Martini et aliam in Pascha Sepedicti autem abbas et conventus percipient omnes decimas garbarum Habebunt autem quandam partem gardini que per memoratos clericos nostros eisdem fuerit assignata Vicarius autem omnia onera ecclesie debita et consueta sustinebit Ut autem hec nostra concessio [] sigilli nostri munimine roboramus T[este] R archidiacono Cestr
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter