utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180206

Charter Number: 05180206
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Appropriation
Date: 1249
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum [] Rogerus miseratione divina Coventr et Lichf episcopus salutem in Domino [] Etsi de aliarum ecclesiarum nobis subiectarum sumus provisione solliciti de illa tamen precipue et vigilanti studio cogitare nos convenit cui speciali sumus coniugio alligati Cum igitur ecclesia Beate Marie Coventr sponsa nostra lapsa sit in desperationis abissum propter onera debitorum quorum eam sarcina premit adeo quod nullum alium creditur superesse remedium nisi ut diripienda detur manibus creditorum nos dictam ecclesiam ac dilectos in Cristo filios priorem et conventum in ea Deo famulantes oculo compassionis respirare volumus sicut debemus et quoniam ad istorum sustentationem ac ad deponenda onera predicta necnon ad sustinendam hospitalitatem prout convenit eorum bona non sufficiunt nos ecclesiam sancti Michaelis Coventr cum capellis suis scilicet Anesti Shulton Wykn Stoke Bilney Soroe Stynechale Eccleshale Fulkeshull Sponna et aliis pertinentiis suis eisdem priori et conventui ac eorum successoribus concedimus et appropriamus necnon auctoritate pontificali confirmamus perpetuo possidendam proventus et fructus eiusdem ecclesie sancti Michaelis Covent necnon capellarum suarum in usus proprios convertendo salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali salvo etiam eorum iure quoad vixerint qui capellas obtinent memoratas quibus cedentibus vel decedentibus vel alio quocumque modo licito amotis liceat dictis priori et conventui easdem capellas ingredi diocesani irrequisito consensu facient quoque dicti prior et conventus iisdem capellanis honeste prout decet deserviri prout fieri consuevit et onera capellarum consueta et debita sustinebunt ac in usus proprios fructus et proventus earum convertentur salva tamen competenti sustentatione sacerdotum et aliorum ministrorum qui dictis capellis pro tempore ministrabunt salva etiam in ecclesia ipsa sancti Michaelis predicta vicaria competenti que taxata in talibus consistet videlicet in oblationibus obventionibus decimis proventibus ad dictam ecclesiam spectantibus exceptis omnimodis fructibus et proventibus capellarum extra civitatem Coventriam sitarum cum earum pertinentiis exceptis etiam decimis bladi et feni molendinorum aquaticorum agnorum et lane et omnibus principalibus legatis redditibus et servitiis hominum tenentium de ecclesia memorata que quidem omnia prior et conventus Coventrie percipient Antedictus insuper vicarius qui pro tempore fuerit solvet eisdem priori et conventui annuatim centum solidos sterlingorum ad quatuor terminos pro decimis personalibus que inter oblationes solebant diebus Dominicis offerri Vicarius vero qui pro tempore fuerit per priorem et conventum predictos episcopo presentandus admissus ab ipso onera ecclesie sancti Michaelis antedicte tam episcopalia quam archidiaconalia sustinebit ita tamen quod pro procuratione sua tam in ecclesia quam in capellis predictis et in compensationem damnorum que possunt archidiacono Coventr contingere eo quod appropriata sit ecclesia predicta cum capellis memoratis religiosis quatuor marcas sterlingorum solvet dictus vicarius qui pro tempore fuerit archidiacono Coventr qui pro tempore fuerit annuatim De capellis tamen vicarius se nullatenus intromittet Hanc autem confirmationem nostram dilectorum in Cristo filiorum decani et capituli Lich unanimi interveniente consensu priori et conventui facimus memoratis In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus decanusque et capitulum Lich sigillum capituli sui ad maiorem evidentiam duxerunt apponendum Dat apud Haywod in die sanctorum innocentium anno Domini millesimo CC quadragesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter