utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180210

Charter Number: 05180210
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1248
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus et Ricardus thesaurarius Lich salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum Henricus Dei gratia rex Anglorum illustris abbati et conventui de Hales Premonstratensis ordinis quorum ecclesiam pater eius fundaverat patronatum ecclesie de Waleshal contulisset optans quod ecclesie fructus in usus cederent eorundem iidem abbas et conventus ordinationi nostre se supposuerunt quoad ecclesiam antedictam et pertinentia eius quod in eorum litteris patentibus super hoc confectis plenius continetur Nos igitur dicti domini regis affectum pium in Domino commendantes desiderantes etiam profectum dictorum religiosorum quibus propter confluentiam hospitum ut dicitur proprie non suppetunt facultates divine caritatis intuitu et ob eiusdem dicti domini regis reverentiam et ad eius instantiam de consensu capituli Lich ordinando decrevimus quod cum magister Vincentius rector ecclesie de Waleshal ipsi cesserit vel decesserit dicti abbas et conventus dictam ecclesiam de Walesh habeant cum pertinentiis et fructibus eius in usus proprios convertendam salva tamen vicaria tresdecim marcarum assignandorum vicario per viros fideles et discretos ad hoc per episcopum deputatos in certis obventionibus ecclesie qui etiam aream et edificia ecclesie divident inter predictos religiosos et vicarium secundum quod ratione previa viderint expedire Vicarius autem qui pro tempore fuerit onera episcopalia et archidiaconalia consueta et debita sustinebit Ad onera vero capellarum ecclesie de Walesh consueta scilicet de Wednesbur et de Rushal et servitia sibi debita sustinenda habeat idem vicarius preter xiii marcas sibi secundum quod dictum est superius assignandas omnes obventiones capellarum earundem preter garbas que quidem obventiones si ad servitia ac onera in predictis capellis in forma premissa sustinenda non sufficiant in aliis eiusdem ecclesie proventibus unacum eisdem obventionibus per viros suprascriptos dicto vicario provideatur unde in prenominatis capellis eadem servitia et onera honeste valeat sustinere Alia vero onera abbas et vicarius simul pro suis portionibus sustinebunt salvo etiam quod abbas et conventus sepedicti singulis annis solvant ecclesie Lich sex marcas quod ad petitionem dictorum abbatis et conventus duximus ordinandum ad eorum perpetuam pacem super ecclesia sepedicta in qua se dicebat aliquando Lich ecclesia ius habere De dictis autem sex marcis sexaginta solidos deputamus ad sustentationem operis ecclesie Lich residuos vero xx solidos vicariis qui ad missam beate virginis vicissim per annum secundum quod moris est fuerint deputati per capellanum beate virginis ipsis dicta pecunia tribuenda cui dicti xx solidi solvi debeant sexaginta vero solidi ipsi qui ad custodiam fabrice ecclesie fuerit deputatus terminis infrascriptis ita scilicet quod tres marcas solvant apud Lich in festo sancti Michaelis tres vero residue in festo resurrexionis Dominice persolvantur Iurabit etiam dictus abbas de Hales qui pro tempore fuerit se dictas sex marcas dictis terminis fideliter soliturum Non licebit autem decano et capitulo Lich in alios usus quam supradictos converti pecuniam memoratam In premissorum autem testimonium et munimen presentem paginam sigillis nostris et sigillis decani et capituli Lich et abbatis et conventus de Hal in consensus sui testimonium fecimus roborari salvo Coventr et Lich ecclesie iure pontificali et parochiali Acta apud Lich in crastino beati Thome martiris anno Domini millesimo CC quadragesimo octavo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter