utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180211

Charter Number: 05180211
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris Rogerus permissione divina Coventr et Lich episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de consensu capituli nostri Lich concessisse dilecto in Cristo filio Ricardo de Harcurt et heredibus suis pro nobis et successoribus nostris quod quolibet anno in visu francplegii in manerio nostro de Eccleshale capitales francplegii de Chateculne Poddemor et Milnemes de feodo dicti Ricardi veniant ad magnam curiam nostram de Eccleshale pro se et decenis suis et solvant nobis et successoribus nostris annuatim sex denarios nomine visus francplegii ita quod pro illis denariis libere et sine aliqua occasione inde possint recedere pro omnibus que ad visum francplegii pertinere noscuntur Concessimus etiam eisdem de Ellinhal et aliis villis ad ipsam spectantibus exceptis predictis quod de visu francplegii fiat sicut fieri consuevit ita scilicet quod serviens vel propositus de Ellinhal qui pro tempore fuerit veniat singulis annis pro decenis suis ad magnam curiam nostram de Eccleshal et ibidem solvant ballivo nostro xii denarios nomine visus francplegii ita quod denariorum illorum solutionis quietus sit quoad annum illum de visu francplegii et de omnibus que ad visum francplegii spectant et absque calumpnia causatione et occasione pro aliquo quod hoc pertineat inde libere recedat omnibus aliis sectis et servitiis nobis debitis in suo statu remanentibus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter