utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180230

Charter Number: 05180230
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Confirmation
Date: 1245 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu concessisse et auctoritate episcopali confirmasse Deo et ecclesie Beate Marie de Kenell et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Wylmeleghton cum omnibus suis pertinentiis habendam in proprios usus ipsosque in eadem ecclesia canonice personas instituisse salva tamen vicaria in tertia parte eiusdem ecclesie consistente per nos taxata et ordinata ad quam vicariam predicti canonici personam ydoneam cum vacaverit presentabunt Que quidem vicaria in portionibus subscriptis consistit videlicet in omnimodis obventionibus altaris eiusdem ecclesie cum omnibus minutis decimis et legatis in tribus quarteriis frumenti de chyrset in medietate decimarum feni parochie de Wylmeleghton et in duobus quarteriis frumenti de horreo predicti prioris percipiendis et in una marca sterlingorum de prenominatis priore et conventu annuatim percipienda scilicet ad natale Domini dimidiam marcam et ad festum nativitatis Iohannis baptiste dimidiam marcam cum competenti messuagio sito iuxta fontem dicte ville et extendente se usque aulam dictorum canonicorum Vicarius vero dicte ecclesie qui pro tempore fuerit omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta sustinebit salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum iure episcopali et parochiali et ecclesiarum Coventr et Lich auctoritate []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter