utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180245

Charter Number: 05180245
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gratia Coventr et Lich episcopus salutem in Domino Noverit vestra universitas nos ex inspectione instrumentorum auctenticorum pie recordationis Ricardi episcopi predecessoris nostri et Ricardi archiepiscopi Cant totius Anglie primatis et apostolice sedis legati liquide perpendisse ecclesiam de Brewode cum omnibus pertinentiis suis terras de Alreschawe et de Thorleymor cum suis pertinentiis et decimam piscium vivariorum episcopi apud Lich decano et decanatui ecclesie nostre Lich esse collatas et confirmatas perpetuo possidendas Ecclesiam etiam de Edbaldeston cum suis pertinentiis omnibus eidem decanatui in augmentum decanatus per bone memorie episcopum Hugonem predecessorem nostrum collatam esse et concessam et per Hubertum Cant archiepiscopum totius Anglie primatem et papam Honorium in corpore eiusdem decanatus unitam confirmatam prout ex inspectione autenticorum instrumentorum eorundem perpendimus evidenter Nos igitur predecessorum nostrorum vestigiis inherentes et dilecte sponse nostre Lich ecclesie incrementum in Domino plurimum affectantes collationes concessiones et confirmationes predictas ratas habentes et gratas eas episcopali auctoritate confirmamus In premissorum autem testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat apud Stanleg xii kalendas Maii pontificatus nostri anno quinto Hiis testibus Thoma precentore Lich Radulpho thesaurario eiusdem Adam archidiacono Cestr magistris Henrico de Wishawe Radulpho de Lacock Waltero de Perton et Rogero de Thurton canonicis Lich Walkelino et Willelmo capellanis nostris Willelmo de Burton et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter