utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180249

Charter Number: 05180249
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Rogerus miseratione divina Coventr et Lych episcopus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu quantum ad nos pertinet concessisse fratribus et pauperibus hospitalis sancti Johannis extra portam orientalem Oxon ecclesiam de Wyleby cum suis pertinentiis in proprios usus habendam cum ipsam per mortem vel cessionem dilecti in Cristo filii magistri Hugonis rectoris eiusdem vacare contigerit salva tamen in ecclesia ipsa competenti vicaria per nos aut successores nostros cum vacaverit taxanda et ordinanda salvis etiam nobis et successoribus nostris inperpetuum in eadem ecclesia iure episcopali et parochiali et Coventr et Lych ecclesiarum dignitate In cuius rei robur et testimonium huic scripto signum nostrum fecimus apponi Valete Dat apud Heywode anno gratie MCCCLVI nonas Novembris pontificatus scilicet nostri anno secundo Hiis testibus magistris Radulfo de Chatesden et Ada de Stanford dominis Willelmo de Houton et Willelmo de Newenton capellanis Rogero de Thetton canonic Lich Willelmo de Buretton et Radulfo de Lillelshul clericis nostris et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter