utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180271

Charter Number: 05180271
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1245 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit universi quod cum inter venerabilem dominum Rogerum Dei gratia Coventr et Lich episcopum ex una parte et Robertum de Harpeden ex altera super petitione quatuor solidatus sex denariatus annui redditus ratione manerii de Crokesley dicto domino episcopo debiti orta esset materia questionis lis inter eosdem in hunc modum conquievit videlicet quod tam pro arreragiis temporis preteriti quam exactione futuri quoad vixerit episcopus memoratus dictus Robertus dedit concessit et presenti scripto confirmavit dicto domino episcopo quendam campum qui vocatur Le Fritfeld sicut per hayam includitur iacentem iuxta terram dicti Domini episcopi que vocatur Hulverescroft versus occidentem tenendum et habendum dicto episcopo quoad vixerit libere quiete bene et in pace cum omnibus libertatibus liberis communis et aysiamentis ad dictam terram pertinentibus ubique infra villas et extra Post mortem vero dicti domini episcopi dicta terra cum omnibus suis pertinentiis ut predictum est dicto Roberto vel heredibus suis sine contradictione integre revertetur et dictus Robertus et heredes sui dictam terram cum suis pertinentiis dicto domino episcopo quoad vixerit contra omnes homines warantizabunt acquietabunt et defendent Et ut ista donatio concessio et carte confirmatio rata et stabilis permaneat partes alterius scriptis in modum cyrographi confectis signa sua apposuerunt Hiis testibus Thoma de Benefeld Philippo Caynel Ricardo Blanmust Hugone de Benefeld Ricardo Lescuyer Willelmo Salemmo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter