utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180272

Charter Number: 05180272
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis [] Rog permissione divina Coventr et Lich ecclesiarum minister humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos inspexisse scripta auctentica venerabilium predecessorum nostrorum Coventr et Lich episcoporum videlicet Walteri Ricardi Hugonis Galfridi Willelmi Alexandri bone memorie in quibus continetur quod singuli eorum pro suis temporibus abbatis et canonicorum ecclesie de Derl merita contemplantes dignos eosdem favore et gratia censuerunt unde ad eorum sustentationem pauperum et hospitum ibidem suscipiendorum quasdam ecclesias sue diocesis de verorum patronorum consensu decimas annuos census et alia ecclesiastica beneficia eisdem contulerunt Nos igitur prefatorum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes eorum facta volentes esse perpetua que merito noverimus approbanda concessiones collationes et confirmationes prefatis canonicis de Derl factas in ecclesiis cum earum omnibus pertinentiis in decimis annuis censibus et aliis ecclesiasticis beneficiis eisdem canonicis caritative collatis sicut in prefatorum episcoporum plenius continetur instrumentis sibi super hiis confectis episcopali auctoritate presenti pagina et sigilli nostri impressione divine pietatis intuitu eadem eis duximus confirmanda et corroboranda quarum videlicet ecclesiarum nomina ac decimarum et annuorum censuum et ecclesiasticorum beneficiorum hiis duximus vocabulis exprimenda ex dono Walteri episcopi ecclesias sancti Petri et sancti Michaelis in Derb ex dono Hugonis episcopi ecclesias de Bollisovere de Cruch et de Pentriz ex dono Galfridi episcopi duas marcas nomine pensionis de ecclesia de Uttok ex dono Hugonis episcopi duas marcas et dimidiam de ecclesia de Braylisford ex dono et concessione Willelmi et Alexandri episcoporum ecclesias de Bollisovere de Cruch de Pentriz de Winnefeld de Scardeclif et ecclesias sancti Petri et sancti Michaelis in Derb ex dono et concessione predicti Alexandri episcopi decimas omnes de omnibus terris suis quas propriis sumptibus excolunt et de feodo Henrici de Tuschet infra limites parochie sue de Macworth quas quidem decimas dictus Henricus de Tuschet patronus ecclesie de Macworth et Simon de Tuschet rector eiusdem ecclesie predictis abbati et canonicis dederunt et concesserunt sicut carte eorum testantur salvo nobis et successoribus nostris iure pontificali et parochiali salva etiam Coventr et Lych ecclesiarum auctoritate Ut autem hec nostra concessio et confirmatio [] Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter