utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180274

Charter Number: 05180274
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1245 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regis Angl domino Hybern duci Norm Aquit et comiti And suus R miseratione divina Coventr et Lych episcopus salutem cum omni honore et reverentia Noverit dominatio vestra quod Warinus dictus Beysin de comitatu Salop et Walterus dictus Hamund de Brilaxtun culpis suis exigentibus excommunicationis sententia meruerunt innodari in qua per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo contumaciter perseveraverunt incorrigibiles adhuc existentes Quocirca serenitati vestre supplicamus attente quatinus predictos excommunicatos ad satisfaciendum Deo et ecclesie regia potestate iuxta regni vestri consuetudinem dignemini cohercere Incolumitatem vestram conservet altissimus per tempora longissima
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter