utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05180275

Charter Number: 05180275
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1215-1256 Volume 43
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1245 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Excellentissimo domino suo H Dei gratia illustri regi Angl domino Hibern duci Norm Aquit et comiti Andeg suus R miseratione divina Coventr et Lych episcopus salutem et cum omni honore reverentiam quam debitam tam devotam Noverit dominatio vestra quod Robertus de Lodinton laicus et Geva de Morton super Dunnesmor mulier culpis suis exigentibus sententia excommunicationis meruerunt innodari in qua per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo contumaciter perseveraverunt incorrigibiles adhuc existentes Quapropter serenitati vestre supplicamus attente quatinus predictos excommunicatos ad satisfaciendum Deo et ecclesie regia potestate iuxta regni vestri consuetudinem dignemini cohercere Valeat excellentia vestra semper in Domino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter